Epicedium

Sørgediktet skrevet i 1649, av sogneprest til Nærøy, Michel Mogensen, var opprinnelig en del av et mindre åttekantet portrett av Christopher som nå er gått til grunne av tidens tann, eller i en av de mange kirkebranner. Men en avskrift av dette skal finnes i en bispeprotokoll i Trondheim.

I samme avskrift nevnes også en gravstein, som heller ikke finnes lengre: “Selvsamme Mands Liigsteen ligger neden paa Gulvet med følgende Opskrift. Her under ligger begraven Hæderlige og Vellærde Mand Hr. Christopher Hansson von Affelen, Sognepræst til Foesnes Præstegjeld, og Proust over Nummedalen, som døde den 22 May 1646 med sin kiere Hustrue, ærlig og gudfrygtige Qvinde Margrethe Hansdatter Bernhov som døde den 11 Augusti Aar 1631. Gud give dennem med alle Guds udvalde en glædelig Opstandelse.”

Selve teksten på epitafiet lød slik i gjengivelsen som sto i NST X s.38 og i “Stamtavle over slægten Bernhoft” :

Reverendi, doctissimiqve viri, Dn. Christophori Affelmanni, qvi fuit Comminister / et Pastor Overhaldensium Annis(!) octo, Pastor Ecclesiæ Foesnensis et Prepositus Religionis Annos triginta, viduus trium annorum, martitus utriusqve uxoris annos triginta, obiit a diem (!!) suum 22 Maij Ao 1646, cum vixisset hoc in mundo annos sexaginta tres.

Affelmanni tibi gemebundum scribere Carmen
  debeo si valeam, tristissimum onumqve melos
Vult id amor Patriæ, nobis quam fata dedere
  communem hæc memores nos jubet esse sui.
Postulat id studium, nobis commune quod olim
  Gymnasium pariter Nidrosiense dedit
Petrus cum Magno soepi cognomina fratres
  Rectores Patriæ quando fuere Scholæ
Et quæ nos inter succrevit tempore longo
  quam non contraxit vulgus amicitia.
Quando novemsilium studiis acuebat amoenis
  Ingenii, dotes Hafnia, docta tui.
Affelmanni tibi doctorum triga virorum
  convenit, hos referam, si mea Musa potest.
Tu non immerito Fredericus diceris alter.
  Taubmannus, pacis nam studiosus eras.
Ambitio, lites et vanæ prælia lingvæ
  turbant, custodes sæpe gregemque Dei.
Imo, quod res est, liceat mihi vera fateri
  Iustitiæ Christi præco disertus eras.
Pavisti fidus custos bis quatuor annos
  Overhaldenses fronde saluti fero.
Annos triginta hinc Oracula dia docebas
  plebem Fosniacam, Biblia parva simul
Lutheri magni Compendia, sedulus unde
  sinceræ Anthistes Religionis eras.
Cura tibi, via docte, fuit servire juventæ
  adsveta lacti, simplicibusque viris.
Annis triginta cum conjuge charus utraqve
  vivebas, concors, et sine lite thorus
Semper erat Thalami bis septem pignora casti
  linqvebas, gentis splendida pulcra tuæ.
Horum bis tria sunt mortis sicelire refecta
  atqve suas gauderit coelitus inter avos.
Affelmanne senex esto Coelichius alter
  Andreas, coeli nam tibi porta patet.
Sed tua pacio erat concors Ecclesia, sic tu
  officio, sic tu re Fredericus eras.
Admiranda tuæ fuit et facundia lingvæ
  cujus ab ore pii mel fluit Eloquii.
Quem non dum vixti, tua concia docta movebat
  saxo præduro durior ille fuit.
Ad me scripsisti mellitos sæpe lepores
  quales Taubmanni creva diserta tulit.
Fecit ad electam Pomander verba coronam
  Eloquii culta fertilitate sui.
Ignaros docuit, moestos hilaravit et ursit
  virtutis studium, sustulit omne seclus.
Lustra duoque decem vivendo sospes agebat
  annos tres lustris addere quando licet.
Spiritus ætherii transscendit culmen Olympi
  et Paradisiacos inter ovat Genios.
Affelmanne senex Iustus mihi diceres alter
  Ionnas anno si turturis instar eras.
Tres annos qvoniam tentebas vivere coelebs.
  Conjuge defuncta, quæ tibi nupta prior
Proque Novem Musis tria ter nunc grammata nobis
  reliquit, quæ sunt dictio trita satis.
Sequimini.

Seniori pie defuncto rudi minerva hæc opposuit Collega moestissimus Michael Magni F Pastor Nær: